monumenta.ch > Plinius > sectio 243

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 243
{XXXVIII} qualibus ostentis Aristandri apud Graecos volumen scatet, ne in infinitum abeamus, apud nos vero C. Epidii commentarii, in quibus arbores locutae quoque reperiuntur. subsedit in Cumano arbor gravi ostento paulo ante Pompei Magni bella civilia paucis ramis eminentibus; inventum Sibyllinis libris internicionem hominum fore, tantoque eam maiorem, quanto propius ab urbe [postea] facta esset.